13
Hieremias decimus Bachannai undecimus
14
hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille
15
isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
16
venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David
17
egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet
18
spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae
19
porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul
20
quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse
21
hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu
22
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
23
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini