1 Esdras 3:2-12

2 et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis.
3 et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu
4 tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero:
5 dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna,
6 purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum,
7 et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur.
8 tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis.
9 et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.
10 unus scripsit: fortius est vinum.
11 alius scripsit: fortior est rex.
12 tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.
The Latin Vulgate is in the public domain.