8
tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis.
9
et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.
10
unus scripsit: fortius est vinum.
11
alius scripsit: fortior est rex.
12
tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.