1 Esdras 7:1-8

1 tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,
2 insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
3 et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.
4 et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
5 et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
6 et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.
7 et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.
8 et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.
The Latin Vulgate is in the public domain.