1
tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,
2
insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
3
et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.
4
et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
5
et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.