1 Esdras 9:37-47

37 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis.
38 et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae.
39 et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel.
40 et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi.
41 et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem.
42 et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat.
43 et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram,
44 et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zaccharias
45 et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.
46 et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.
47 et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.
The Latin Vulgate is in the public domain.