1 Maccabees 12:1-11

1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam
3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia
9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
The Latin Vulgate is in the public domain.