1 Maccabees 2:1-8

1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
3 et Simeon qui cognominabatur Thasi
4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus
5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
The Latin Vulgate is in the public domain.