Genesis 41; Genesis 42

Viewing Multiple Passages

Genesis 41

1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
20 quae devoratis et consumptis prioribus
21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
28 qui hoc ordine conplebuntur
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 42

1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
The Latin Vulgate is in the public domain.