Acts 27:14-24

14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
The Latin Vulgate is in the public domain.