Acts 5:19-29

19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
The Latin Vulgate is in the public domain.