Ben Sira 45:19-29

19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel
22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae
24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi
26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.