39
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
40
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
41
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
42
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
43
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
44
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
45
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
46
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
47
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
48
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
49
et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum