7
et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
8
si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
9
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
10
cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
11
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
12
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
13
et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
14
et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
15
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
16
non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
17
magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
18
Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
19
dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
20
dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
21
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
22
attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
23
non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
24
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
25
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
26
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
27
usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi