Susanna 1:41-51

41 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
The Latin Vulgate is in the public domain.