Acts 20:1-3; Romans 1; Romans 2; Romans 3

Viewing Multiple Passages

Acts 20:1-3

1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 1

1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 2

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6 qui reddet unicuique secundum opera eius
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
11 non est enim personarum acceptio apud Deum
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 3

1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
11 non est intellegens non est requirens Deum
12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16 contritio et infelicitas in viis eorum
17 et viam pacis non cognoverunt
18 non est timor Dei ante oculos eorum
19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
The Latin Vulgate is in the public domain.