Job 22; Job 23; Job 24; Acts 11

Viewing Multiple Passages

Job 22

1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 23

1 respondens autem Iob dixit
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibu
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt e
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 24

1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 11

1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
The Latin Vulgate is in the public domain.