Numbers 32; Numbers 33; Numbers 34; Mark 9:30-49

Viewing Multiple Passages

Numbers 32

1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima
5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
10 qui iratus iuravit dicens
11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius
14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel
15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam
19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos
24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa
36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 33

1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
5 castrametati sunt in Soccoth
6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
11 castrametati sunt in deserto Sin
12 unde egressi venerunt in Dephca
13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
18 et de Aseroth venerunt in Rethma
19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
20 unde egressi venerunt in Lebna
21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa
22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada
25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath
27 de Thaath castrametati sunt in Thare
28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca
29 et de Methca castrametati sunt in Esmona
30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth
31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona
35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
39 cum esset annorum centum viginti trium
40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
42 unde egressi venerunt in Phinon
43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
50 ubi locutus est Dominus ad Mosen
51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 34

1 locutus est Dominus ad Mosen
2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur
3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
4 qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona
5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur
6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur
7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
8 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada
9 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis
10 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth
12 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu
13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui
14 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse
15 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
16 et ait Dominus ad Mosen
17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
18 et singuli principes de tribubus singulis
19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne
20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud
21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon
22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli
23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod
24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan
25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach
26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan
27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi
28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud
29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan
The Latin Vulgate is in the public domain.

Mark 9:30-49

30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
39 qui enim non est adversum vos pro vobis est
40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
The Latin Vulgate is in the public domain.