Psalms 89; Psalms 90; Romans 14

Viewing Multiple Passages

Psalms 89

1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 90

1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 14

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
The Latin Vulgate is in the public domain.