15
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18
et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19
et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta