1
erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
4
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis