21
et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ips
22
et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
24
duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
26
Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
27
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28
sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
30
et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31
itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt