Acts 23; Acts 24; Acts 25

Viewing Multiple Passages

Acts 23

1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledici
5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulu
15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mih
20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuu
22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
25 []
26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 24

1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
7 []
8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 25

1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
The Latin Vulgate is in the public domain.