URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Exodus 22; Exodus 23; Exodus 24

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove 2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur 4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet 5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet 6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit 7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet 8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui 9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo 10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit 11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur 12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino 13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet 14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur 15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui 16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem 17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt 18 maleficos non patieris vivere 19 qui coierit cum iumento morte moriatur 20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli 21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti 22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli 25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum 28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices 29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi 30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi 31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3 pauperis quoque non misereberis in negotio 4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eu 5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 6 non declinabis in iudicio pauperis 7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti 10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro 14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabiti 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris sua 20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in ill 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul 2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo 3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus 4 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel 5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos 6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare 7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes 8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his 9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel 10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est 11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt 12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos 13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei 14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos 15 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem 16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis 17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel 18 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus