Philippians 1; Philippians 2; Philippians 3; Philippians 4

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei 12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos 27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium 2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis 12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula 17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt 20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum 10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis 11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 13 omnia possum in eo qui me confortat 14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae 15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis 17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram 18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen 21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres 22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt 23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen