Psalm 133; Psalm 134; Psalm 135; Psalm 136; Psalm 137; Psalm 138; Psalm 139

1 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri; 2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino 3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave 4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius 11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius 17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea 6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea 8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis 9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi 2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum 3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute 4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui 5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit 7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
1 in finem David psalmus 2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti 4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea 5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades 9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris 10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis 12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis 15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis 17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum 18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum 19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me 20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas 21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
1 in finem psalmus David 2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me 3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia 4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma 5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma 7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae 8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli 9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma 10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu 13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum 14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo