1
in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos.
2
tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem,
3
cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius
4
et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?
5
et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
6
et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
7
exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem.
8
omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam
9
et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus;
10
et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
11
tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?