7
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
8
et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
9
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
10
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
11
cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
12
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
13
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
14
vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
15
auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
16
et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
17
et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
18
Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
19
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
20
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
21
quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
22
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
23
erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
24
et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
25
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
26
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua