1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis