11
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
12
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
13
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
14
verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
15
et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
16
qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
17
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18
et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
19
ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
20
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
21
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te