12
dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
13
sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
14
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
16
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
17
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18
et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19
et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
20
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
22
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est