6
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
7
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
8
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
9
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
10
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
11
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
12
dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
13
tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
14
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
15
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
16
respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me