32
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33
invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36
in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37
factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40
eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42
notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43
factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium