Hosea 14:4-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli 5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Link Options
More Options
[X]