3
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
4
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae
5
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
6
et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
7
et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt
8
propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
9
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
10
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
11
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
12
introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues
13
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua