Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

2 Peter 3:1-7 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris 3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes 4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae 5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo 6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit 7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
Link Options
More Options
[X]