Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

John 11:2-12 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur 3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur 4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam 5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum 6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus 7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum 8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc 9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt 10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo 11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum 12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
Link Options
More Options
[X]