Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Isaiah 10:21-31 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem 22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam 23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae 24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti 25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum 26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti 27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei 28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua 29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit 30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth 31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
Link Options
More Options
[X]