1
amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
2
qui autem intrat per ostium pastor est ovium
3
huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
4
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
5
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
6
hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7
dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
8
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
9
ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
11
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12
mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
13
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
14
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
15
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
16
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
17
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
19
dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
20
dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
21
alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22
facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis