Genesis 27; Genesis 28; Genesis 29

1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum 2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae 3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar 5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret 6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei 7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar 8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis 9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur 10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis 12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione 13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi 14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius 15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum 16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit 17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit 18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi 19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua 20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam 21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non 22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau 23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi 24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum 25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto 26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi 27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus 28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini 29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur 30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua 32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau 33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus 34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi 35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam 36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem 37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam 38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret 39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper 40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis 41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum 42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te 43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran 44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui 45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die 46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan 2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum 4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo 5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae 6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan 7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus 9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth 10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran 11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco 12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam 13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo 14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae 15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi 16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam 17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli 18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper 19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur 20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum 22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem 2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur 3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent 4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran 5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus 6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo 7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite 8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges 9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat 10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur 11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit 12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo 13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris 14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius 15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias 16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel 17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu 18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis 19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me 20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine 21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam 22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias 23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis 28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 29 cui pater servam Balam dederat 30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis 31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente 32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere