Exodus 22:16-31 VULA

16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem
17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt
18 maleficos non patieris vivere
19 qui coierit cum iumento morte moriatur
20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti
22 viduae et pupillo non nocebitis
23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum
24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli
25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei
27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum
28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices
29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi
30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi
31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus