Parallel Bible results for "job 16"

Job 16

VUL

1 respondens autem Iob dixit
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
The Latin Vulgate is in the public domain.
Scripture quoted by permission.  Quotations designated (NIV) are from THE HOLY BIBLE: NEW INTERNATIONAL VERSION®.  NIV®.  Copyright © 1973, 1978, 1984, 2011 by Biblica.  All rights reserved worldwide.