Parallel Bible results for "job 40"

Job 40

VULA

1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
25 concident eum amici divident illum negotiatores
26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
The Latin Vulgate is in the public domain.
Scripture quoted by permission.  Quotations designated (NIV) are from THE HOLY BIBLE: NEW INTERNATIONAL VERSION®.  NIV®.  Copyright © 1973, 1978, 1984, 2011 by Biblica.  All rights reserved worldwide.