2 Chronicles 7; 2 Chronicles 8; 2 Chronicles 9; John 11:1-29

Viewing Multiple Passages

2 Chronicles 7

1 cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum
2 nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset maiestas Domini templum Domini
3 sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
4 rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus
6 sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat
7 sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes
8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti
9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
11 conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est
12 apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii
13 si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum
14 conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum
15 oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit
16 elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
17 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris
18 suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel
19 si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos
20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis
21 et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic
22 respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa haec mala
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Chronicles 8

1 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel
3 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam
4 et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath
5 extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras
6 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae
7 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel
8 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
9 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius
10 omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum
11 filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini
12 tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum
14 et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei
15 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum
16 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam
17 tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom
18 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Chronicles 9

1 regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo
2 et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit
3 quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat
4 necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus
5 dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua
6 non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis
7 beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam
8 sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
9 dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
10 sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
11 de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
12 rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis
13 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni
15 fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur
16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore
17 fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo
18 sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis
20 omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur
21 siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos
22 magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria
23 omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius
24 et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos
25 habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem
26 exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti
27 tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus
28 adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
29 reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath
30 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis
31 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

John 11:1-29

1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
The Latin Vulgate is in the public domain.