Job 29

1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator