1
            
anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda
      
 
      
            
              2
            
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
      
 
      
            
              3
            
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
      
 
      
            
              4
            
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis
      
 
      
            
              5
            
cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum
      
 
      
            
              6
            
filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur
      
 
      
            
              7
            
ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem
      
 
      
            
              8
            
tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
      
 
      
            
              9
            
remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum
      
 
      
            
              10
            
percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum
      
 
      
            
              11
            
et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
      
 
      
            
              12
            
percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua
      
 
      
            
              13
            
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
      
 
      
            
              14
            
tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam
      
 
      
            
              15
            
reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
      
 
      
            
              16
            
dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo
      
 
      
            
              17
            
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
      
 
      
            
              18
            
reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
      
 
      
            
              19
            
factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
      
 
      
            
              20
            
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David
      
 
      
            
              21
            
tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
      
 
      
            
              22
            
ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis