Change Translation
        
        
      - Recent Translations
 - 
            
              
              
                
                CURRENT TRANSLATIONAudio Available
 - All Translations
 - 
            
              
              
                
                CURRENT TRANSLATIONAudio Available
 
Genesis 8; Genesis 9; Genesis 10; Genesis 11
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
          
          
          
          Scripture Text Size
        
      Genesis 8
            
              1
            
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae      
      
            
              2
            
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo      
      
            
              3
            
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies      
      
            
              4
            
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae      
      
            
              5
            
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium      
      
            
              6
            
cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum      
      
            
              7
            
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram      
      
            
              8
            
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae      
      
            
              9
            
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam      
      
            
              10
            
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca      
      
            
              11
            
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram      
      
            
              12
            
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum      
      
            
              13
            
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae      
      
            
              14
            
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra      
      
            
              15
            
locutus est autem Deus ad Noe dicens      
      
            
              16
            
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum      
      
            
              17
            
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam      
      
            
              18
            
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo      
      
            
              19
            
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt      
      
            
              20
            
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare      
      
            
              21
            
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci      
      
            
              22
            
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    Genesis 9
            
              1
            
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram      
      
            
              2
            
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt      
      
            
              3
            
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia      
      
            
              4
            
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis      
      
            
              5
            
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis      
      
            
              6
            
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo      
      
            
              7
            
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam      
      
            
              8
            
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo      
      
            
              9
            
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos      
      
            
              10
            
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae      
      
            
              11
            
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram      
      
            
              12
            
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas      
      
            
              13
            
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram      
      
            
              14
            
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus      
      
            
              15
            
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem      
      
            
              16
            
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram      
      
            
              17
            
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram      
      
            
              18
            
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan      
      
            
              19
            
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram      
      
            
              20
            
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam      
      
            
              21
            
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo      
      
            
              22
            
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras      
      
            
              23
            
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt      
      
            
              24
            
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor      
      
            
              25
            
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis      
      
            
              26
            
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius      
      
            
              27
            
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius      
      
            
              28
            
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis      
      
            
              29
            
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    Genesis 10
            
              1
            
hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium      
      
            
              2
            
filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras      
      
            
              3
            
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma      
      
            
              4
            
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim      
      
            
              5
            
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis      
      
            
              6
            
filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan      
      
            
              7
            
filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan      
      
            
              8
            
porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra      
      
            
              9
            
et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino      
      
            
              10
            
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar      
      
            
              11
            
de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale      
      
            
              12
            
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna      
      
            
              13
            
at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim      
      
            
              14
            
et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim      
      
            
              15
            
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum      
      
            
              16
            
et Iebuseum et Amorreum Gergeseum      
      
            
              17
            
Eveum et Araceum Sineum      
      
            
              18
            
et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum      
      
            
              19
            
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa      
      
            
              20
            
hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis      
      
            
              21
            
de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore      
      
            
              22
            
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram      
      
            
              23
            
filii Aram Us et Hul et Gether et Mes      
      
            
              24
            
at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber      
      
            
              25
            
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan      
      
            
              26
            
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare      
      
            
              27
            
et Aduram et Uzal Decla      
      
            
              28
            
et Ebal et Abimahel Saba      
      
            
              29
            
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan      
      
            
              30
            
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem      
      
            
              31
            
isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis      
      
            
              32
            
hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    Genesis 11
            
              1
            
erat autem terra labii unius et sermonum eorundem      
      
            
              2
            
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo      
      
            
              3
            
dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento      
      
            
              4
            
et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras      
      
            
              5
            
descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam      
      
            
              6
            
et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant      
      
            
              7
            
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui      
      
            
              8
            
atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem      
      
            
              9
            
et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum      
      
            
              10
            
hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium      
      
            
              11
            
vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias      
      
            
              12
            
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale      
      
            
              13
            
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias      
      
            
              14
            
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber      
      
            
              15
            
vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias      
      
            
              16
            
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg      
      
            
              17
            
et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias      
      
            
              18
            
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu      
      
            
              19
            
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias      
      
            
              20
            
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug      
      
            
              21
            
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias      
      
            
              22
            
vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor      
      
            
              23
            
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias      
      
            
              24
            
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare      
      
            
              25
            
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias      
      
            
              26
            
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran      
      
            
              27
            
hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth      
      
            
              28
            
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum      
      
            
              29
            
duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae      
      
            
              30
            
erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos      
      
            
              31
            
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi      
      
            
              32
            
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.