34
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35
sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
36
verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37
vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39
et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40
hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41
non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43
huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum