18
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
19
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
20
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
21
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
22
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
23
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
24
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
25
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
26
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
27
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
28
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
29
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
30
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox