Proverbs 5

1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Proverbs 5 Commentaries

The Latin Vulgate is in the public domain.